Mount Hope Classics
Vol. V.
Prostat apud
E. Parmalee Prentice
37 Wall Street,
New York City, N. Y.
Copyright By
E. Parmalee Prentice
1922
Latin Press Printing Co., 336 West Girard Ave., Philadelphia, Pa.
For permission to publish this Latin version of Treasure Island, I take pleasure in expressing my thanks to Messrs. Charles Scribner’s Sons, American publishers on Mr Stevenson’s works.
E. Parmalee Prentice
37 Wall Street,
New York, N. Y.
Disciplinæ linguæ Latinæ, litterarumque Romanarum ac Latinarum studiosi et cultores ævi nostri universim in duo castra abeunt. Una eorum sunt, qui Latina lingua in rebus scholasticis veluti sermone vivo ac præsenti tamquam adminiculo utuntur, quos ideo Scholasticos appellamus. Hi fere sunt Magistri ac Professores Seminariorum Sacerdotalium iurisdictionis atque obedientiæ Pontificiæ Romanæ. His adnumerandi sunt omnes sacerdotes, Ordinesque Religiosi in omni terrarum orbe, atque eruditi sæculares, sive laici, veluti professores, advocati atque medici, assecla Cœtus Romani, vel, ut vulgo dicimus, Ecclesiae Romanae in omnibus terræ gentibus. — Altera castra sunt eorum, qui a Cœtu Romano desciverunt, et, quoniam civilitatem Romanam exuere nolunt, has disciplinas conservandas prosequendasque iudicant. Verumtamen, quum usum sermonis, et exercitationem in rebus scholasticis Latinis defectione amiserunt, Latinam linguam ex auctoribus Romanis eruere, atque tanquam ab extrinseco, in usum linguæ introire tantant. Hos, fortasse, philologos recte appellabimus.
Nos in medio sumus, utpote qui et sermonem Latinum callemus, ususque scholasticos scimus, nec philologiæ sumus ignari.
Cordatissimi quique ex castris philologorum, præsertim ex quo gentes e nuperna carnificina emerserunt, haud aliter de his disciplinis, quam scholastici sentiunt, palamque prædicant scientiam Latinitatis non modo ad culturam Romanam sarta-tecta servandam prorsus ex re generis humani esse, verum etiam ad animos singulorum civium omnium gentium humanitate, cultu, fide, probatis moribus imbuendos supremæ esse necessitatis. Quin, nonnulli haud dubitant addere, si gentes omnium stirpium ac terrarum in pace, in concordia, atque intra Ius Gentium perseverare, tumultus, seditiones bellaque evitare velint, haud posse sine adminiculo unius linguae gentium, Latinæ nempe, vivere, quam sine aere.
Atque hæc est causa et ratio efficiens seriei voluminum Classicorum Montis Spei, quorum isthoc volumen Insula Thesaurariæ est quintum. Quandoquidem materia substrata huius operis navalis ac maritima est atque piratæ, ab omnibus litteris Romanis, linguaque Latina maxime aliena, nihil enim in hoc genere a Romanis ad nostrum ævum derivatum est, vix quisquam mortalium proinde animum induxerit ad fabulam istius indolis Latinitate donandam. Verumtamen si Latina lingua se ad quidpiam audendum inep