trenarzh-CNnlitjarufala

Produced by Pamela Downing

PROPHETIA IONAE.

I 1 Et factum est verbum Domini ad Ionam, filium Amathi dicens: 2 Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et praedica in ea,quia ascendit malitia ejus coram me. 3 Et surrexit Ionas, ut fugeretin Tharsis a facie Domini, et descendit in Ioppen; et invenit navemeuntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iretcum eis in Tharsis a facie Domini.

4 Dominus autem misit ventum magnum in mare; et facta est tempestasmagna in mari, et navis periclitabatur conteri. 5 Et timueruntnautae, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa, quaeerant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis: et Ionas descendit adinteriora navis, et dormiebat sopore gravi. 6 Et accessit ad eumgubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invocaDeum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus. 7 Etdixit vir ad collegam suum: Venite, et mittamus sortes, et sciamusquare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors superIonam. 8 Et dixerunt ad eum: Indica nobis cuius causa malum istudsit nobis: quod est opus tuum? quae terra tua? et quo vadis? vel exquo populo es tu? 9 Et dixit ad eos: Hebraeus ego sum, et DominumDeum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. 10 Et timuerunt viritimore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? (Cognoverunt enimviri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.) 11 Etdixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quiamare ibat, et intumescebat. 12 Et dixit ad eos: Tollite me, etmittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniampropter me tempestas haec grandis venit super vos.

13 Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant,quia mare ibat, et intumescebat super eos. 14 Et clamaverunt adDominum, et dixerunt: Quaesumus Domine, ne pereamus in anima viriistius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine,sicut voluisti, fecisti. 15 Et tulerunt Ionam, et miserunt in mare:et stetit mare a fervore suo. 16 Et timuerunt viri timore magnoDominum; et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.

II 1 Et praeparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam:et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus, et tribus noctibus. 2Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis. 3 Et dixit:

Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me:
    de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.

4 Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me:
    omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.

5 Et ego dixi: Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum:
    verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.

6 Circumdederunt me aquae usque ad animam:
    abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.

7 Ad extrema montium descendi: terrae vectes concluserunt me in aeternum:
    et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.

8 Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum:
    ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum.

9 Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.

10 Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quaecumque vovi, reddam pro salute Domino.

11 Et dixit Dominus pisci: et evomuit Ionam in aridam.

III 1 Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo, dicens: 2Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam: et praedic

...

BU KİTABI OKUMAK İÇİN ÜYE OLUN VEYA GİRİŞ YAPIN!


Sitemize Üyelik ÜCRETSİZDİR!